

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 1: Versus 32
Ceturae.[RAB.]Quasi copulatae, unde suspicantur Hebraei eam esse Agar quae, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse.[ID.]Filii autem Caeturae, juxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quae nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos.Assurim.Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahae de Cetura occupatas esse Indiae regiones.